Latin
6.23.1 to 6.23.19
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.23.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. II, in Ezech. ,homil. 6, n. 13.) Beati Pauli mansuetudincm consideremus. et pensemus, si possumus: ille qui tanti ardoris est in zelo praedicationis, ut apostolorum quoque primo non parceret, quantae mansuetudinis erat in studio longanimitatis. Taceamus antem quod ter virgis cæsus est, quia semel lapidatos est, quia ter naufragium fecit, quia nocte ac die in profundo maris fuit, quia a Judæis quinquies quadragenas una minus accepit (/Cor. xi). Minus enim animum ad iracundiam commovent ea mala quae nobis ad apertis adversariis irrogantur, hoc plus solet dolere quod a propriis patimur. Unde et ipsa Veritas per Psalmistam contra traditorem suum loquitur dicens: Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuisem utique: tu vero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 13). Pensemus ergo, si possumus, Paulus apostolus qui tantum patiens inter persecutores erat, quantum manuetus inter discipulos fuerat. Certe Corinthum veniens, ab idolorum servitio Corinthios retraxit, quis esset Deus verus innotuit, æternæ eis vitae gaudia prædicavit. Et cum magnam multitudinem populi in fide collegisset tantam illic inopiam pertulit, ut victus sui gravi necessitate laboraret, et terrae panem a discipulis non accepit quibus panem caeli praedicavit. Insistebat verbo pro vita audientium. pro vita sui corporis insistebat labori manum. De terris quoque aliis stipendia mittebantur a discipulis, ut praedicare sufficeret Corinthiis; ipse quippe ad eosdem Corinthios post per epistolas loquitur, dicens: Cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia. Quibus ad magnum quoque improperium praemisit, dicens: Alias Ecclesias exspoliavi, accipiens stipendium administerium vestrum. Pensemus ergo, si possumus, cuius hoc mansuetudinis fuerat panem spiritualem prædicare, et panem carnis non accipere: corda audientium de divitiis aeternis instruere, et inter eosdem discipulos fideles et abundantes fame laborare;