Latin
6.23.38 to 6.23.44
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.23.38-44
Unproofread scanNot analysed yet
IX, 8). De quibus rursus ait: Qui non solum facere, sed velle cœpistis ab anno priore. In quibus non tam opera quam pia vola requirebat, in eis procul dubio plus laudat pia vota quam opera. Notandum tamen est quia habet improperium baec ipsa consolatio, cum dicitur, ab anno priore. Bonum quidem sed tarde focerant, atque ideo hop magister non sine reprehensione laudabat. Medicus quippe est qui vulneri medicamentum apponit quod et ea quæ purgata sunt refovet, et ea quæ putrida inveniuntur mordet; sed haec tolerando atque prædicando explevit quod cœpit, et mirae longanimitatis virtus ad viscera misericordiæ discipulorum duritiam emollivit.