Latin
6.23.20 to 6.23.37
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.23.20-37
Unproofread scanNot analysed yet
inter satiatios pati inopiam, nec tamen quod patiebatur dicere, nec tamen dolore: videre dura erga se corda auditorum tenacium, nec a praedicatione desistere. Nam sicut apostolorum Acta testantur, anno et sex mensibus in eadem civitate continue prædicavit (Act. xvm). Curaque ab eisdem Corinthiis recessisset, ad eosdem poslmodum scribit quod apud eos positus pertulit. Quare autem hoc eis cum inter eos viveret nunquam dixit? Ne quod erga eum factum ex bona voluntate non fuerat fieret ex jussione, et cum innotesceret eorum miseria, remaneret voluntas ignota. Quare autem hoc ad hos postmodum longe positus scribit? Ne omnimodo discipuli incorrecti remanerent, et quales in tenacia magistro fuerant, aliis quoque fratribus tales essent. Vere et in hoc Paulus, vere magister gentium, sua negligens, aliena curans, implevit quod praedicaverat: Nemo quod suum est, quærat; sed quod alterius (I Cor. x, 24): et non quae sua sunt singuli cogitantes, se ea quæ alorum. Quanta itaque ista mansuetudinis est virtus! quanta tranquillitas spiritus! Quis autem nostrum, si unum hujus mundi divitem ad omnipotentis Dei servitium convertisset, seque egere conspiceret, et illum sibi vitae subsidia non praebere, non protinus de ejus vita desperasset? Quis non incassum laborasse se diceret? quis non ab ejus exhortatione obmutesceret quem in semetipsum primum Cerere fructum boni operis non videret? Sed Paulus per mansuetudinem in virtutum vertice solidatus perstitit, praedicavit dilexit, et bonum quod cæperat, explevit, atque portando et persistendo discipulorum corda ad misericordiam perduxit; nam e,ornm profectum postmodum scire se indicans, in eadem Epistola cribit: De ministerio quod fit in sanctos, ex abundantia est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas: quoniam Achaia parata est ab anno priore, et vestra æmulatio provocavit plurimos (II Cor.