Latin
Part 2, Book 6, Chapter 24
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.24-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Curae past. part. III, c. 27.) Paulus cum quosdam ad cælibatus gratiam instrueret, non conjugium sprevit, sed cujas mundi nascentes ex conjugio repulit, dicens: Hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis, injiciam; sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. Ex conjugiis quippe terrenae sollicitudines prodeunt, et idcirco magister gentium auditores suos ad meliora persuasit, ne terrena sollicitudine ligarentur. Quem ergo caelibem curarum sæcularium impedimentum praepedit, et conjugio nequaquam se subdidit, tamen onera conjugii non evasit.