Latin
Part 2, Book 6, Chapter 25
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.25-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 72.) Mens hypocritarum, concupiscentiis exterioribus occupata, igne divini amoris non calet, et idcirco ad supernum desiderium intlammare auditores suos nequeunt, quia verba de frigido corde proferunt. Neque enim res quæ in seipsa non arserit alios accendit. Unde fit plerumque ut hypocritarum dicta, et audientes non erudiant, et eosdem ipsos qui ea proferunt elatos laudibus deteriores reddant. Attestante enim Paulo: Scientia inflat, charitas ædificat. Cum ergo charitas ædificando non erigat, scientia inflando pervertit.