Latin
Part 2, Book 6, Chapter 25
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.25-4
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. i! ,n. it, et lib. XXXV, num. 25.) Joannes qui in revelatione sua ante resurrectionem corporum clamantes sanctorum animas vidit, eas accepisse stolas singulas aspexit; ante resurrectionem quippe sancti stolas singulas accepisse dicuntur, qui sola adhuc animarum et mentis beatitudine perfruuntur. In fine vero mundi binas accepturi sunt quia cum mentis beatitudine etiam carnis gloriam possidebunt; et cum animarum perfecto gaudio etiam corporum incorruptione vestientur. Unde bene per prophetam dicitur: In terra sua duplicia possidebunt (Isa. LXI, 7). Sancti quippe in terra viventium duplicia possident, qui ni mirum beatitudine mentis simul et corporis gaudent, et non solum animarum gaudium, sed etiam beatitudinem habebunt corporum.