Latin
Part 2, Book 6, Chapter 26
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.26
Unproofread scanNot analysed yet
fIn exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 62; lib. XXVIII, c. 3.) Perfecta scientia est in hoc quidem mundo vivere sed de hujus mundi concupiscentia nihil habere, aliena non appetere, propria non tenere, laudes mundi despicere, et pro Deo opprobria amare, gloriam mundi fugere, despectum sequi, adulantes despicere, despicientes bonorare, mala nocentium ex corde dimittere, et erga eos dilectionis gratiam immobilem in corde retinere. Perfecta quidem scientia est, haec cuncta sollicite agere, et se de suis meritis scire nihil esse. Unde et ipsi discipuli Domini de hac scientia perfecta ducentur, cum eis voce Veritatis dicitur: Cum feceritis hæc omnia, quas præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus (Luc. XVII, 10). Perfecla scienta est scire omnia, et tamen juxta quemdam modum scientem se esse nescire, de qua bene per Paulum dicitur: Qui se existimat scire aliquid, nundum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. In hoc itaque mundo dum vivimus, tunc perfecte quæ scienda sunt scimus, cum proficientes per intelligentiam nil nos perfecte scire cognoscimus. Quia enim prima stultitia angeli elatio cordis fuit, vera sapientia efficitur hominis humilitas suae æstimationis. Quam quisquis vel magna sapiendo deserit, eo ipso vehementer desipit, quo semetipsum nescit.