Latin
Part 2, Book 6, Chapter 3
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.3-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xv, num. 66.) Tunc spiritus hominis ab altero ignoratur, cum verbis vel openbus non demonstratur. Nam cum scriptum sit: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. vn, 16), per hoc quod foris agitur quidquid intus latet aperitur. Unde recte quoque perSalomonem dicitur: Quomodo in aquis resplendet prospicientium vullus, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus (Prov. XXVII, 19).