Latin
Part 2, Book 6, Chapter 2
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Inexposit. B. Job. lib. xvm, num. 74.) Verba mandatorum Dei ab hujus mundi sapientibus differunt, qui dum intendunt eloquentiae, eorum dicta pulchre apparent; et cum rerum virtute careant, aliud esse quam sunt verborum compositione quasi superducto colore mentiuntur. At contra doclrina Dei, et praedicatione pulchra est, et puritate conspicua, nec aliud se per fallaciam praetendit exterius et aliud reservat interius, neque in dictis suis pulchra videri appetit nitore sermonis, sed integritate veritatis. Eloquentiae ornamenta bene Paulus despexerat, cum dicebat: Quæ a Deo donata sunt nobis loquimur: non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina spiritus. Malebat quippe sapientiam Dei sola puritate veritatis ostendere, non autem compositione eloquii fucare.