Latin
Part 2, Book 6, Chapter 3
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.3-7
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 55.) Saepe praedicatores sancti quosdam exhortari volunt, sed nequeunt; sepa declinare quosdam appetunt, sed tamen internæ instigationis impulsu exhortan eos instantissime compelluntur. Certe cum vestimeota sua Paulus excutiens, a Corinthiis discedere vellet, audivit: Noli timere, sed loquere et ne taceas, propter quod ego tecum sum, et nemo apponetur tibi,ut noceat te; quoniam multus eat mihi populus in hac civitate (Act. XVIII, 9). Rursus cum ad Thessalonicenses ire voluisset, et retentus est, dicens: Voluimus venire ad vos ego quidem Paulus, et semel et iterum, sed impedivit nos Satanas. Neque enim per semetipsum Satan praepedire vias tanti apostoli potuit, sed occultæ dispensationis usibus dumadversabatur, nesciens deserviebat: ut nimirum Paulus, dum ad alios vellet accedere, nec valeret eis a quibus non poterat recedere aptius prodesset Sic ergo prædicatores sancti gubernantis manu Dei ad ea quae non appetunt ducuntur, atque ib impulau suo iterum gubernantis manu retinentur, divinisque nutibus subditi nequeunt explere quod voluni, et nisi quo voluntas gubernantis eos duxerit ire nequaquam possunt.