Latin
Part 2, Book 6, Chapter 4
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XI. num. 22.) Magn est gloria sacerdotum rectitudo subditorum. Sicut bene egregius prædicator discipulis dicit: Quæ est enim spes nostra, aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum? Sed cum sacerdotes discipulorum vitam negligunt, et nullum de profectibus eorum fructum ante Dom num ferunt, quid aliud quam inglorii dici possunt? Quia ante districtum Judicem nimirum gloriam tunc non inveniunt quam modo in subditorum suorum morihus prœdicationis studio non requirunt.