Latin
6.3.22 to 6.3.38
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.3.22-38
Unproofread scanNot analysed yet
Unde Paulus aposlolus dicit: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Cujus ut timorem plenius ostenderet, præmisit: Quiadversatur, et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Deus enim aliquando dici et homo potest, juxta quod et ad Moysen dicitur: Ecce conatitui te Deum Pharaonis (Exod. vn, 1). Deus vero coli purus homo non potest. Quia vero Antichristus et super santos quosque homines, et super ipsius potentiam dirinitatis extollitur, per exactum sibi nomen gloriae, et hoc quod Deus dicitur, et hoc quod Deus colitur, transire conatur. Notandum vero est in quantam superbiae foveam cecidit, qui in mensuram ruinae qur lapsus est non permansitr Diabolus quippe er homo ab statu propriae conditionis elata mente corruerunt, ut vel ille diceret: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo (Isa. xiv, 1 3); vel iste audiens crederet: Aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii (Gen. III, 5). Idcirco ergo uterque cecit, quia Deo similis esse non per justitiam sed per potentiam concupivit. Sed homo per gratiam liberatus, qui Dei similitudinem appetendo perverse ceciderat, in reatum sui criminis longe Deo se imparem esse cognoscens, clamat: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIX, 10)? Diabolus vero in lapsus sui crimine juste dimissus, in mensuram ruinæ suae minime permansit, sed quantum ab omnipotentis gratia diu defuit, et tanto magis reatum criminis cumulavit. Nam qui ideo cecidit quia perverso ordine Deo similis esse voluit, eousque perductus est ut in Antichristum veniens videri Deo similis dedignetur, et eum quem habere non potuit superbus aequalem, damnatus putat inferiorem. Nam cum de illo hoc quod jam præmisimus, dicitur: Extollens se super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. it, 4), aperte monstratur quoniam appetendo dudum Dei similitudinem, quasi juxta Deum erigere se voluit, sed in superbiæ culpa crescendo, jam se suora omne quod Deus dicitur et colitur, extollit.