Latin
6.3.39 to 6.3.45
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.3.39-45
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec ejus superbia districti Judicis erit adventu ferienda, sicut scriptum est: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu ori sui, et destruet illustratione adventus sui (//Thess. ii, 8). De hoc perdito homine per Danielem dicitur: Contra principem principum consurget, et sine manu conteretur (Dan. VIII, 25). Quod ergo per Danielem dictum est: Contra principem principum consurget, hoc per Paulum dicitur: Ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et quod per Danielem subjungitur: Sine manu conteretur, hoc per Paulum exprimitur: Quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Sine manu scilicet conteretur, quia non aogelorum bello, non sanctorum certamine, sed per adventum Judicis solo oris spiritu aeterna morte ferietur.