Latin
Part 2, Book 6, Chapter 32
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.32-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxxi, num. 97.) In sacro eloquio cum singulari numero petra ponitur et nominatur, quis alius quam Christus accipitur? Paulo attestante, qui ait: Petra autem erat Christus (I Petr. II, 5). Cum vero petrae pluraliterappellantur, membra ejus, videlicet sancti viri qui robore illius solidati sunt, exprimuntur. Quos nimirum Petrus apostolus lapides vocat, dicens: Vos tanquam lapides vivi coædificamini domus spirituales (1 Petro n, 5).