Latin
Part 2, Book 6, Chapter 33
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.33-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. x, num. 21.) Vana agimus quoties transitoria cogitamus. Ex vanitate autem ad iniquitatem ducimur, cum prius per levia delicta defluimus, et usu cuncta lævigante, nequaquam post committere etiam graviora timeamus. Nam dum moderari liogua otiosa verba negligit, more inolitæ remissionis capta, audax ad noxia prorumpit; dum gulae incumbitur, ad levitatis protinus insaniam proditur. Cumque mens subigere delectationem carnis renuit, plerumque et ad perfidiæ voraginem ruit. Unde bene Paulus plebis Israeliticae damna conspiciens, ut imminentia ab auditoribus mala compesceret, curavit ex ordine transacta narrare, dicens: Neque idolatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: Sedit populusmanducare, et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Esus quippe potusque ad luxum impulit, lusus ad indololatriam traxit, quia si vanitatis culpa nequaquam caute compescitur, ab iniquitate protinus mens incauta devoratur, attestante Salomone, qui ait: Qui modica spernit, paulatim decidet (Eccli. XIX, Si enim curare parva negligimus, inseosibiliterseducti, audacter etiam majora perpetramus.