Latin
Part 2, Book 6, Chapter 35
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.35-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. i, in Ezech. ,homil. 10, n. 6). In sacro eloquio nonnunquam venter pro mente poni consuevit. Unde Jeremias dicit: Ventrem meum doleo (Jerem. IV, 19). Ventrem quippe doluit qui mentis aftlictionem sensit. Hinc etiam Veritas ait: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ (Joan. VII, 38). Quia enim de mente fidelium sanctae prædicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivaeflumina decurrunt. Sed quaerendum est, cum superius de libro quem acceperat scriptum sit; Et erat in ore meo dulce tanquam mel, qua ratione postmodum dicitur: Et cum decorassem librum, amaricatus est venter meus? Mirum quippe est valde se dulcedo simul conveniant et amaritudo. Sed sciendum est quia cui sermo Dei in ore cordis dulcis esse coeperit, hujus proculdubio contra semetipsum anima amarescit. Quode im in illo subtiliter discit qualiter se reprehendere debeat, eo se durius per amaritudinem pœnitentiæ castigat, quia tanto magis sibi displicet, quanto amplius in sacro hbro de omnipotente Deo videt quod amet.