Latin
Part 2, Book 6, Chapter 36
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.36-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. i. in Ezech. ,homil. 10, n. 3.) In verbis sacri eloquii iste debet studii nostri ordo servari, ut haec ideo cognoscamus quatenus, de iniquitate nostra compuncti, cognoscentes mala quae fecimus, vitemus ne alia faciamus. Et cum jam ex magno usu lacrymarum de peccatorum remissione cæperit esse nducia, per verba Dei quae intelligimus ad vitam quoque et alios trahamus. Ad hoc enim intelligenda sunt, ut et nobis prosint, et intentione spirituah aliis conferantur. Unde bene postquam angelus dixit beato Joanni: Accipe librum, et devora illum; paulo post subdidit: Oportet te prophetare populis, et gentibus, et linguis, et regibus multis. Ac si ei de sacro cibo diceretur: Comede et pasce, satiare et eructa, accipe et sparge, confortare et robora [Text. labora].