Latin
Part 2, Book 6, Chapter 38
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.38-3
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 25.) In Scriptura sacra cum sol figurare ponitur, aliquando Dominus per eum designatur, sicut sapientiae libro perhibetur quod omnes impii in extremi judicn cognita sua damnatione dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiæ non luxit nobis; et sol non ortus est nobis (Sap. v, 6). Ac si aperte dicant; Interni nobis luminis radius non refulsit. Unde et Joannes ait: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus. In sole enim illustratio veritatis, in luna vero, quae menstruis suppletionibus deficit, mutabilitas temporalitalis accipitur. Sancta autem Ecclesia, quia superni luminis splendore protegitur, quasi sole vestitur, quia vero cuncta temporalia despicit, lunam sub pedibus premit.