Latin
Part 2, Book 6, Chapter 39
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.39
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXII, num. 25; lib. IV, num. 17; lib. XXXII, in Job, num. 25.) Hoc de Antichristo sub draconis specie dicitur. Cœlum enim est Ecclesia quæ in hac nocte præsentis vitæ, dum innumeras in se sanctorum virtutes continet, radiantibus desuper sideribus fulget. In Scriptura sacra quippe stellarum nomine aliquando sanctorum justitia, quæ in hujus vitæ tenebris lucet, aliquando vero hypocritarum fictio demonstratur, qui bona quae faciunt ad percipiendum laudes hominibus ostendunt. Si enim recte viventes stellae non essent, nequaquam Paulus disciputis diceret: In medio nationis pravæ et perversæ, inter quos lucetis sicut luminario in mund, (Phil. n, 15). Rursum si inter eos qui recte videntur agere quidam de actione sua retributionem favoris humani non quaererent, nequaquam stellas Joannes ruere a coelestibus videret, dicens: Misit draco caudam, et traxit tertiam partem stellarum, et misit eas in terram. illa quippe Satanæ extremitas per audaciam assumpti hominis erecta quosdam, quos velut electos Dei in Ecclesia invenit, obtinendo, reprobos ostendit; et extrema persuatione Antichristi quidam, qui videntur lucere, rapientur. Stellas namque in terram trahere est eos qui videntur studio vim cœlestis inhærere ex amore terreno iniquitate aperti erroris involvere. Stellas de coelo in terram cader e est relicta nonnullos spe cœlestium illo duce ad ambitum gloriae saecularis inhiare.