Latin
Part 2, Book 6, Chapter 4
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.4-10
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 26, in Evang. ,n. 9.) Ille credit quiexercet operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine tenus retinent Paulus dicit Confitentur se nosse Deum, factisautem negant (Tit. i, 16). Hinc per Joannem dicitur: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (I Joan. II, 4). Hinc Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est. Hinc ad beatum Job de antiquo hoste generis humani Dominus dicit: Absorbebit fluvium et non mirabitur; et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job. XL, 18). Quis est enim per fluvium designatus nisi humani generis fluxus? Quod videlicet genus ab ortu ad tinem defluit, et quasi aquae more usque adcompetentem terminum ex carnis liquore percurrit. Quid per Jordanem, nisi baptizalorum forma signatur' Quia enim Jordanis flumioe ipse auctor Redemptionis nostrae baptizari designatus est, recte Jordanis nomine eorum multitudo exprimitur qui intra sacramentum baplismatis tenentur. Antiquus igitur hostis generis humani fluvium absorbuit, quoniam ab origine mundi usque ad Redemptoris adventum, vix paucis electis evadentibus, in ventrem suae malitiæ genus humanum traxit. De quo recte dicitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur (Ibid.) ; quia pro magno non habet, cum infideles rapit. Sed grave est valde quod subditu r: Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os eius, quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse decipere et fideles præsumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat in quibus a confessione fidei reproba vita discordat. Qui ergo ea quæ recta sunt reeondita per fidem intelligit, sed tamen opera fidei tenere contemnit, incredulitatis redarguitur, quoniam ab eo quod se ostendit credere vivendo reprobat.