Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-13
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. past. partor. III, cap. 22.) Sæpe dum quosdam scientia major erigit, a caeterorum societate disjungit, et quasi quo plus sapiunt, eo a concordiae virtute desipiscunt. Quibus recte per Jacobum dicitur: Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari, et mendaces esse adversum veritatem. Non est ita sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis diabolica. Quæ autem desursum est sapientia, primum pudica est, deinde pacifica. Pudica videlicet, quia caste intelligit; pacifica vero, quia per elationem se minime a proximorum societate disjungit.