Latin
Part 2, Book 6, Chapter 4
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.4-13
Unproofread scanNot analysed yet
(in exposit. B. Job, lib. xxi, num. 10.) Sic Dominus Deus vias omnium examinatione subtili considerat, ut in unoquoque nostrum, nec ea quae remunerat bona prætereat, nec mala quæ videlicet displicent sine increpatione derelinquat. Hinc est quod angelum Pergami Ecclesie in quibusdam Dominus laudat, etin quibusdam redarguit, dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes et, satanæ: et tenes nomen meum,et non negasti fidem meam (Ibid. v. 19). Et paulo post: Scd habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam. Hinc angelo Thyatiræ dicitur: Novi opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et sapientiam tuam, et opera tua novissima plena prioribus; sed habeo adversum te pauca: quia permittismulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere et seducere servos meos, et fornicari, et manducare idolothytum. Ecce bona memorat, nec tamen resecanda mala sine pœnitentia relaxat, quia scilicet sic singulorum vias considerat, sic gressus enumerans pensat; ut examine subtili perpendat, vel quantum ad bona quisque proficiat, vel quantum ad mala devians, suis profecubus contradicat. Incrementum quippe meritorum quod bonae vitæ stadiis augetur, plerumque mali admistio- De retrahitur; et bonum quod animus operando construit, hoc alia perpetrando pervertit.