Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-17
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxix, num. 15.) Cain, et Judas, elSimon, et alii multi longe ab Antichristi temporibus exstiterunt, et tamen se ei perverso vivendo conjunxerunt. Sic iniquum corpus suo capiti, sic membris membra junguntur, cum et in cognitione se nesciunt, et tamen prava sibi actione copulantur. Neque enim Pergamus Balaam libros aut verba cognoverat, et tamen ejus nequitiam sequens, supernæ vocem Increpationis audiebat: Habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel edere et fornicari. Thyatiræ quoque Ecclesiam ab Jezabel notitia, et tempora et loca videbant; sed quia eam par vita reatus astraxerat, inesse ei et Jezabel dicitur, atque perversis operibus insistere, angelo attestante, qui ait: Habeo adversum te aliqua, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit Propheten, docere et seducere servos; neos, et fornicari, et manducare de idolothytis (Vers. 20). Ecce quia repiriri poterant qui Jezabel vitam actione reproba videlicet secuti sunt, Jezabel illic inventa memoratur: quia pravum corpus conjuncti mores unum faciunt, etiamsi hoc loca vel tempora scindunt. Unde fit ut in perversis suis imitatoribus et iniquus quisque manent qui jam præteriit, et in suis operationibus ipse iniquorum auctor jam appareat qui necdum venit. Hinc Joannes ait: Nunc Antichristi multi facti sunt (/Joan. II, 18), quia iniqui omnes jam membra ejus sunt, quæ scilicet perverse edita caput suum male vivendo praevenerunt.