Latin
Part 2, Book 6, Chapter 4
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
(Regu1. pastor. part. I, c. 8. in exposit. B. Job, lib. XXI, num. 19.) Timotheum instruens Paulus de officio episcopatus, ait: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Qui tamen laudans desiderium, in pavorem vertit protinus quod laudavit, cum repente subjungit: Oportet autem episcopum irreprehensibilem esse. Cumque virtutum necessaria subsequenter enumerat, quae sit irreprehensibilitas ipsa manifestat; et favet ergo ex desiderio, et terrei ex praecepto. Ac si aperte dicat: Laudo quod quæretis, sed prius discite quid quæratis: ne dum vosmetipsos metiri negligitis, lamo fœdior vestra reprehensibilitas pateat, quapto et a cunctis conspici in honoris arce festinatis. Magnus enim regendi artifex favoribus impellit, terioribus retrahit, ut auditores suos et descripto irreprehensibilitatis culmine, restringat a superbia, et officium laudando quod quæritur, componat ad vitam. Ipsum quoque episcopatus officium boni operis expressione definitur, cum dicitur: Si quis episcopatum desiderat. Ipse ergo sibi testis est qui episcopatum non appetit, quia non per hunc boni operis ministerium sed honoris gloriam quaerit. De hoc eodem episcopatus officio edocet: Oportet episcopum esse sine crimine. Hoc autem inter peccatura d; stat et crimen, quod omne crimen peccatum est, non tamen omne peccatum crimen. Et in hac vita multi sine crimine, nullus vero sine peccatis valet esse. Prædicalor itaque sanctus cum virum dignum gratia sacerdotati describeret, nequaquam dixit sine peccato, sed si quis sine crimine est. Sme peccato enim nemo valet esse, cum Joannes dicat: Si dixerimus quia peccalum non habemus nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (/Joan. 1, 8).