Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-11
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 14.) Scriptura sacra prædicatores Ecclesiae, pro eo quod gloriam patriae coelestis annuntiant, angelorum nomine solet designare. Hinc Malachias propheta loquitur, dicens: Labia sacer dotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est (Mal. II, 4). Hinc Paulus ait: Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu; apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum eat in gloria. Qui igitur dispensationis mysterium. postquam apparuisse angelis dixit, prædicatum esse gentibus subdidit. :angelorum profecto Domine praedicatores sanctos, id est veritatis nuntios, designavit.