Latin
6.4.26 to 6.4.35
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.4.26-35
Unproofread scanNot analysed yet
6ed quia ad interiora non valuit, ad ejus se exteriora convertit, ut quia mentis virtute victus est, eum quem decipere tentatione DOQ valuit, carnis saltem videretur morte superare: atque ut ante dictum est, permissus est in illud quod ex nobis mortalibus Mediator acceperat. Sed ubi potuit aliquid facere. ibi devictus est ex omni parte i et unde accepit exterius potestatem Dominicæ carnis occidendæ, inde interius potestas ejus qua nos tenebat occisa eat. Ipse namque virtus interius dum quasi vicit exterius. Et qui nos jure debitores mortis tenuit, jure in nobis jua mortis amisit, quia per satellites suos ejus carnem perimendam appetiit, in que nil ex culpæ debito invenit. Dominus ergo noster pro nobis mortem solvit indebitam, ut nobis mors debita non noceret. Antiquus Mutent hostis per excessum præsumptionis suæ eum etiam perdidit quem inique persuasionis lege possedit; et dum audacter eum in quo nil sibi competebat appetiit, jure illum quem quasi juste tenebat amisit. Prudentia itaque non virtute devictus est, qui dum ad tentandum Deum solvitur; ab beaine possidendo religatur; ut inde eum qui sub ipso erat perderet unde cum illo qui super ipsum est congredi præsumpsisset.