Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-12
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. v, num. 7.) Qui plene inortificationem suam appetunt, quanto hunt ad finem viciniores, tanto se exhibent in opere ardentiores i laborando noti deficiunt, sed magis ad usum labores crescunt, quid quo jam præmia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Unde bene Paulus apostolus quibusdam æternam patriam quærentibus, dicit: Non deserentes collectionem vestram, sicut est consuetudinis quibusdam, ied consolantes; et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Laborantem quippe consolari est pariter in labori persistere, quia sublevatio laboris est visitatio collaborantis; sicut cum in itinere comes jungitur, via quidem non abstrahitur, sed tamen de societate comitis labor itineris levatur. Dum itaque Paulus consolantes si in labore quaereret adjunxit, dicens: Tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Ac si diceret: Eo labor erescat, quo jam præmia laboris appropinquant.