Latin
Part 2, Book 6, Chapter 44
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.44-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib XXXIII, n. 59, 61, 6t.) Prædicatores Antichristi sanctitatis sibi speciem arrogabunt, sed tamen opera iniquitatis exercebunt: dari erunt por justitiæ simulationem, sed obscuri per nequitiæ perpetrationem. Horum igitur simulationis malitiam Joannes brevi descriptione comprehendit. Priorem quippe bestiam, id est Antichristum, superiori jam descriptione narraverat: post quem etiam haec alia bestia ascendisse dicitur, quia post eum multitudo praedicatorum illius ex terreua potestate gloriatur. De terra quippe ascendeie est de terrena glona superbire. Quae habet duo cornua agni similia, quia per hypocrisim sanctitatis eam quam in se veraciter Dominus habuit, sibi singularem inesse et sapientiam mentietur et vitam. Sed quia sub agni specie auditoribus reprobis serpentium virus infunditur, recte illic subditur: Et loquebatur ut draco. Ista ergo bestia, id est prædicantium multitudo, si aporte ut draco loqueretur, agno similis non oppareret, sed assumpsii ago. speciem, ut draconis exerceat operationem. Illo tempore complebitur quod veritatis ore per Evangelium dicitur: Surgent pseudochristi, et pseudoprophetæ, et dabunt signa magna et prodigia i ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Marcxm, 22). Electi namque dum eorum signa conspicient, dum contemnentes vitam tanta ministrorum Antichristi miracula perhorrescent, quodam dubietatis nubilum in corde patientur, quia dura se per prodigia illorum malilia elevat, in istis aliquatenus visus certior caligat. Ex praedicatorum igitur Antichristi signis et prodigiis mendacibus ad momentum dubietas in bonis mentibus generabitur, et in electorum cordibus conspectis terribilibus signis, obscura cogitatio conglobabitur. Nunc unaquaeque electorum anima cogitationum surSum impetus quasi spumes undarum in olla ferventium sustinebit, quas et ignis zeli commovebit, et ipsa temporalis oppressio more ollæ intrinsecus clausas tenebit. Unde cum Joannes hujus bestiæ signa narraret, adjunxit: Ita ut ignem faceret de cælo descendere Ignem quippe de coelo descendere est de cœlestibus electorum animis sancti zeli flammas emanare.