Latin
Part 2, Book 6, Chapter 43
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.43-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In cxposit. B. Job, lib. XXXIV, nom. 1.) Antiquus, hostis extrema mundi atrocius tentaturus aggreditur, quia tanto fit fervrntior ad sævitiam, quanto se viciniorem sentit ad poenam. Considerat quippe quod juxta sit ut licentiam amittat nequissimæ libertatis, quoniam a tentandi licentia abstractus, aternis incendiis religabitur. Et quantum brevitate temporis angustatur, tantum multiplicitate crudelitatis expanditur: habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet, sicut de illo, voce angelica Joanni dicitur. Tunc ergo in magnæ iræ fervorem se dilatat, ne qui in beatitudine stare non potuit in damnationis suæ foveam cum paucis ruat. Tunc quidquid nequiter valuerit callidius exquirit, tunc superbiæ cervicem altius erigit; et per damnatum illum quem gestat hominem, omne quod temporaliter prævalet nequiter ostendit.