Latin
Part 2, Book 6, Chapter 47
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.47
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. i, in Ezech. ,hom. i, n. 1.) Sciendum est quod aliquando propbetia est de praesenti, sicut Paulus apostolus dicit: Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis velidiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus, occulta corau ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem, adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis sit. Cum igitur dicitur: Occulta cordis ejus manes fiunt, profecto monstratur quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiae dicatur spiritus, qui nihil iuturum indicet, sed praesens narrat' Qua in re animadverlendum est quod recte prophetia dicitur, non quia praedixit ventura, sed quia prodit occulta. Rem quippe quamlibet, sicut ab oculis nostris in futuro subtrahunt tempora, ita ab oculis nostris in praesenti subtrahit causa. Ventura enim res occultatur in futuro tempore, praesens autem cogitatio absconditur in latenti corde. Est etiam prophetia praesens, cum res quaelibet non per animum sed per absentem locum tegitur, quae tamen per spiritum denudatur. Et ibi fit praesens prophetantis animus, ubi per præsentiam non est corpus. Nam et Giezi longe a propheta recessorat, cum Naaman Syri munera percipiebat, cui tamen idem propheta dicit: Nonne cor meum in præsenti erat, reversus est homo de curru suo in occursum tibi (IV Reg.