Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-3
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxiv, num. 19, 20, et hom. dO, in Ezech. ,n. 33.) Quicunque perduci ad sumna desiderant, semper necesse est ut meliorum provectibus intendant, quatenus tanto districtius in se culpas judicent quanto in illis altius quod admirentur, vident. Mira enim nobiscum dispensatione agitur, ut per hoc quod alter habet et iste non habet unus alteri melior ostendatur, quatenus tanto ardentius ad humilitatem quisque proficiat, quanto ex bonis quae non habet inferiorem se habentibus pensat. Sicque fit et dum ille in isto, atque hic in illo respicit quod admiretur, distincta bona et ab altitudine elationis reprimant, et ad studium provectu accendat. Unde Paulus cum caeterorum sanctorum sollicitudium in prædicatione robustius laborando transcenderet, ut ab elatione se permeret, et vires suas iu humilitatis gremio nutriret, crudelitatis suæ antiquae non immemor, apostolorum omnium innocentiam contemplatus, ait: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus' quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei, et tamen eorumdem omnium apostolorum primus, quasi accepti principatus oblitus, ac si minus ipse aliquid saperet, in Paulo sapientiam miratur, dicens: Sicut et charissimus frater noster Paulus, secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis: sicut et in omnibus epistolis loquens in eis de his, in quibus sunt quædam difficilia intellectu (II Petr. ut, xv). Ecca Paulus in apostolis miraturinnocentiam, ecce princeps apostolorum miratur in Paulo sapientiam. Quid est hoc nisi quod sancti viri virtutum consideratione sibi vicissim alios praeferunt, ut eo ad coelestia sublevando se altius excitet, quo humilius alter in altero quod admiretur videt? Hinc itaque colligendum est, quanta debemus sollicitudine meliorum vitam conspicere, nos qui in infimis jacemus; si et hi qui jam tanta sanctitate sublimescunt, ut per humilitatis gressum ad majora proflciant, adhuc quaerunt in aliis quod imitantis admirentur.