Latin
6.49.1 to 6.49.21
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.49.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
(Inexposit. B. Job, lib. xvi, num. 30, etlib. XXIV, n. 24.) Cum de Deo scriptum sit: Quia reddet unicuique secundum opera eius (Prov. xxiv, 29), illum in extremoexamine justitia aeterni Judicis salvat quem hic ejus pietas ab immundis operibus liberat. Quisquis igitur ad hoc salvari munditia manuum suarum hic creditur, ut viribus innocens fiat, procul dubio errat, qui asi superna gratia nocentem non praevenit, profecto nunquam invenit, quem remuneret innocentem. Unde veridica Moysis voce dicitur: Nullus apud te per se innocens est (Exod. xxxiv, 7). Superna ergo pietas prius agit in nobis aliquid sine nobis, ut subsequenter quoque nostro libero arbitrio bonum quod jam appetimus agat nobiscum, quod tamen gratia in extremo judicio ita remunerat in nobis, ac si solis processisset ex nobis. Quia enim divina nos bonitas ut innocentes faciat praevenit, Paulus ait: Gratia Dei sum, id quod sum (I Cor. xv, i8). Et quia eamdem gratiam nostrum liberum arbitrum sequitur, adjungit: Et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius omnibus illis laboravi (Ibid.) . Qui dum de se nihil esse conspiceret, ne labores suos sibi tribuisse videretur, illico adjunxit, Non autem ego. Et tamen quia se esse aliquid cum gratia invenit, prævenientem enim Dei gratiam, etiam ipse per Iiberumarbitrium fuerat subsecutus, apte subjunxit: Sed gratia Dei mecum:: ut et divino muneri non esset ingratus, et tamen a merito liberi arbitrii non remaneret extraneus. Non enim diceret Mecum, si cum praeveniente gratia subsequens liberum arbitrium non haberet. Ut ergo se sine gratia nihil esse ostenderet, ait: Non autem ego. Ut vero se cum gratia operatum esse per liberum arbitrium demonstraret, aDjungit, Sed gratia Dei mecum. Certissime itaque tenendum est quod in omni operatione bona, præveniente divina gratia, nostrum liborum arbitrium subsequatur;