Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-14
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 22.) Unusquisque virtutes quas accepit debet aliis impartire; et bonum quod alter habet alteri debet impendere: ut qui terrenam substantiam accepit, adigentia proximi inopiam sublevet; qui doctrinae gratiaplenus est, ignorantis proximi tenebras verbo sue prædicationis illustret: qui temporali potestate subnixus est, oppressos a molestiis relevet; qui prophetiae spiritu plenus est, a vita proximi mala immioentia, bona suadendo, declinet; qui gratiam curationis accepit, intercessione sua salutem iofirmantium pie et humiliter impendat: qui a terrenis actibus liber soli Deo vacare meruit, pro delinquentibus proximis exoret. Fit autem saepe ut qui terrena substantia nimis occupatur, orationi quantum debet non iovigilet; et ht plerumque ut is qui ad exorandum DOminum cunctis mundi oneribus exutus vacat, sustentationem vivendi non habeat. Dives igitur alimentum et vestimentum pauperi porrigat, et pauper orationem suam animae divitis impendat. Alius mihi verbum praedicationis exhibet, et lumine veritatis ex corde meo ignorantiae tenebras expellit; ego autem illi, quia fortasse a mundi hujus potente opprimitur, solatium meæ defensionis impartior, et hunc de violentis manibus evello. Unde bene primus pastor admonet, dicens: Estote prudente. ,et vigilatein orationibus, ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum: hospitales invicem sine murmurationibus, unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes. Sic enim Creator noster ac dispositor cuncta moderatur, ut dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine, fiant omnia singulorum; etunusquisquesic quod nonaccepitin altero possideat, ut ipse alteri possidendum quodaccepit humiliter impendat. HIc per Paulum dicitur: Per charitatem servite invicem (Galat. v, 13). Tunc enim nos charitas a jugo culpae liberos reddit,cum vicissim nos nostro servitio per amorem subjicit, cum et aliena bona nostra credimus, et nostra quasi aliis sua offerentes exhibemus. Quia enim bona nostra non a nobis sunt, sed ab eo haec accepimus a quo factum est ut essemus, tanto nobis ea non debemus retinere privata, quanto nobis ea conspicimus ab Auctore nostro ad communem utilitatem data. Unde recte Petrus in exhortatione hujus rei subdidit, dicens: Sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei. Tunc namque bene multiformis gratia Dei dispensatur, quando acceptum donum et ejus qui hoo non habet creditur, quando propter eum cui impenditur sibi datum putatur. Unde adhuc Petrus adjecit: Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tanquam ex virtute quamadministrat Deus (Ibid.) . Ac si aperte dicat: Humiliter impendite bonum proximis, quia scitis vos non a vobis esse quod habetis.