Latin
Part 2, Book 6, Chapter 6
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.6-11
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. Pastor. part. III, cap. 24.) Qui verba Dei nop loquuntur humiliter considerare debent quod per primum pastorem scriptum est: Si quis loquuur, quasi sermones Dei. Qui ergo verba quæ proferunt ex proiriis non habent, cur quasi de propriis tument? Iterum scriptum est: Sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur (II Cor. II, 17). Ex Deo enim coram Deo loquitur qui prædicationis verbum. qnoniam a Deo accepit, intelligit, ei placere per illud Deo non hominibus quærit. Rursus scriptum est: Abominalio Domini est omnis arrogans (Prov. XVI, 15); quia videlicet dum in verbo Dei gloriam propriam quaerit, jus dantis invadit, eumque laudi suæ postponere nequaquam metuit a quo hoc ipsum quod laudatur accepit.