Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 44.) Sancti viri certissime sciunt quia requiem in hac vita nequaquam habere possunt, et idcirco sibi suspendium inferunt, quia nimirum desideria terrena deserentes, animum ad alta tollunt. Omne quippe quod suspenditur, procul dubio ab imis elevatur. Suspensi igitur electi Dei mortem fortitudini suæ carnis inderunt, et amore supernae patriae in virtutum studiis accincti, hoc quod fortes prius in mundo fuerant vinculo humiliiatis insequuntur. Intueri libet quomodo animam suam Paulus suspenderat, qui dicebat: Vivo autem jam non ego: vivit vero in me Christus (Galat. 11, 20), Et rursum: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Et: Mihi vivere Christus est, et mori lacrum (Ibid.) . Qui gesta terrenæ fortitudinis ad memoriam revocans numerabat, dicend: Hebraeus ex Hebræis, secundum legem Pharisæus. secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei. Sed suspendium animi qui has in se fortitudines interficit protinus asserit qui suhjung t: Sed quæ mihi fuerunt lucra hæc arbitratuS sum propter Christum detrimenta. Quas adhuc fortitudines in semetipso insinuat vehementius exstinctas, cum subdit: Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora. Mortuis vero fortitudinibus, quam exanimis pendeat, ostendit qui illico subjungit, dicens: Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non hubens eam justitiam, quæ ex lege est: sed eam quæ ex fide est Jesu Christi (Ph lip. ut, 9). Ecce collatis ejus testimoniis Paulum ad alta suspensum mundo mortuum testati sumus, quia dum mentis intentionem ad alta sublevavit, omnem in se fortitudinem exteroris vitae necavit.