Latin
Part 2, Book 6, Chapter 6
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.6-5
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, 1. XXII, n. 11, 12, 13.) Sunt nonnulli qui cum aliqua bona faciunt, iniquitatum suarum protinus obliviscuntur, et cordis oculum iti consideratione bonorum operum quae exhibent figunt atque eo se jam sanctos existimant, quo inter bona quæ agunt malorum suorum in quibus fortassis ad. huc implicati sunt memoriam declinant. Qui scilicet si districtionem Judicis vigilanter attenderent, plus de malis suis metuerent quam de bonis imperfectis exsultarent; plus inspicerent quod de illis quæ adhuc eis agenda sunt debitores tenentur, quam quod operantes quædam jam debiti partem solvunt. Neque enim absolutus est debitor qui multa reddit: Sed qui omnia; nec ad bravium victorie pervenit qui in magna parte spectaculi velociter currit, si juxta metas veniens in hoc quod reliquum est deficit. Amplius igitur debemus inspicere quae bona needum fecimus quam ea quae jam nos fecisse gaudemuS. Plerumque enim hoc vitio tentantur etiam electi: plerumque ebrum cordi suggeritur ut bona quae fecerint ad animum revocent, et jam laetitia securitatis exsultent. Sed si veri electi sunt, ab eo in quo sibi placent mentis oculos divertunt: omnem in se de peractis bonis laetitiam deprimunt, et de his quae se minus egisse intelligunt tristitiam requirunt. Indignos se aestimant, et pene soli bona sua non vident quæ in se videnda omnibus ad exemplum praebent. Hinc est quod Paulus dum expleta in se bona postponeret, et sola adhuc reliqua quae essent explenda cogitarel, dixit: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Hinc est quod ut posset se de bonis quæ agebat humiliare, studebat ad anuum præterita mala reducire, dicens: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus (/Tim. i, 13). Qui etsi aliquando dixit: Bonum certamen certavi, cursum con summavi, fidem servavi (II Tim. IV, 7), intuendum summopere est quoniam illud eo tempore intuiit quo jam ex corpore discessurum se esse cognovit. Ibi quippe praemisit, dicens: Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meæ instat (Ibid. ,v. 6). Tunc igitur ad memoriam perfectionem reduxit operis, cum jam praevidit ad largitatis spatium minime subesse tempus operationis. Sicut enim dum vivimus, debemus bona nostra a memoria repellere ne extollant, ita appropinquante exitu, plerumque ea ad memoriam juste revocamus, ut videlicet fiduciam praebeant et desperatum timorem premant. Qui etsi Corintbiis enumerando bona sua narravit, illos confirmare non se ostendere studuit. Nam quia eadem bona non in se, sed in Domino attenderet, patefacta tribulatione propriae tentationis edocuit, qua expresse subjunxit: Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis (II Cor. xu, 10). Ut ergo discipulos instrueret, de se summa referebat; ut vero se custodiret in humihtate, considerationis oculum non in virtutibus suis, sed in infirmitatibus fixerat. Habent itaque sancti viri proprium, ut bona quidem quae agunt videant, et tamen cum peregerint, ab eorum memoria oculos avertant.