Latin
Part 2, Book 6, Chapter 5
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 18; lib. III, num. 40.) Fideles sanctæ Eclesiae hostis antiquus semper suis ictibus impetit, eosque suis percussionibus affligit. Unde Paulus praedicator egregius, cum percussionum mala toleraret, et sub persecutionibus adversariorum gemeret, quia passionem suam non sibi, sed discipulis obesse formidabat, teneram eorum mentem de suis afflictionibus consolans, et eis scribens,dicebat: Nemo movea ur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. Ac si eis aperte dicat: Nequaquam in hoc tempore vuluera nostra miremini, quoniam si æterna gaudia quærimus, huc ad hoc venimus ut feriamur. Si ad bona æterna tendimus, non mirum si temporalia sufferamus mala: haec autem bona sollicite inspexerat, quando illata aequanimiter mala tolerabat, dicens: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quæ revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Aliorum ergo casus in propria passione metuebat, ne dum ipsum discipuli pro fide verberibus afflictum agnoscerent, tideles se profiteri recusarent. immensae charitatis viscera! Despicit quod ipse patitur, et curat ne quid pravae persuasionis discipuli In corde patiantur. In se contemnit vulnera corporis, et in aliis vulnera medetur cordis. Quasi percussus quidam maguus medicus ægrotat, ipse tolerat scissuras vulneris, et alii profert medicamenta sanitatis. Habent quippe hoc justi propnum, ut in dolore positi tnbulationis ause, curam non deserant utilitatis alienae. Sic sciuot foris adversa tolerare, ut intus etiam noverint adversa corrigere.