Latin
Part 2, Book 6, Chapter 6
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.6-13
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIX, nam. 4.) Videre perfecte coaeternam Dei sapientiam. hoc est quod habere. Unde ad Joannem de munere vincentis dicitur: Dabo tibi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. In hac enim vita scire aliquid, vel videre possumus, etiam quod non accipimus. Nomen vero novum in calculo scriptum est in æterno præmio notitiam Dei humanis mentibus inusitatam,quam scire non potest nisi qui acceperit, habere.