Latin
Part 2, Book 6, Chapter 61
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.61
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 16.) Justorum debet vitam conspicere qui vult suam subtiliter deprehendere. Viva lectio est vita bonorum. Unde non immerito iidem justi in sacro eloquio libri nominantur, sicut a Joanne dicitur: Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitæ. Liber namque vitæ est ipsa visio Judicis advenientis, inquo quasi scriptum est omne mandatum, quia quisquis eum viderit, mox, teste conscientia, quidquid non fecit intelligit. Libri etiam aperti referuntur, quia justorum tunc vita conspicitur, in quibus mandata coelestia opere sic expressa cernuntur. El judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris, quoniam in ostensa vita justorum quasi in expansione librorum legunt bonum quod agere ipsi noluerunt, atque damnantur ex eorum comparatione qui fecerunt. Ne ergo unusquisque tunc videns eos quod non fecit defleat, nunc in eis quod imitetur attendat. Illorum videlicet species quasi quaedam forma nobis imitanda proponitur. Qui enim plenissime intelligere appetit qualis est, tales nimirum debet conspicere qualis non est, ut ex bonorum forma metiatur quantum ipse deserto bono deformis est. Ex his quippe quibus plenissime bona adsunt, perpendit recte quae sibi minus sunt; et in illorum pulchritudine conspicit fœditatem suam quam in seipso perpeti potest et sentire non potest.