Latin
Part 2, Book 6, Chapter 62
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.62
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 11.) Quaeri potest, cum per Salomonem dicitur: Generatio præterit, et generatio advenit, terra vero in æternum stat, cur beatus Joannes cælum et terram abiisse asserit? Quod tamen facile discutimus si terra et coelum qualiter transeant vel qualiter maneant distinguamus. Utraque namque haec per eam quam nunc babent imaginem transeunt, sed tamen per essentiam sine tine subsistunt. Hinc namque per Paulum dicitur: Praeterit enim figura hujus mundi (I Cor. VII, 31). Hinc per semetipsam Ventas dicit: Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Matth. XXIV, 35). Hinc ad Joannem angelica voce dicitur; Erit cælum novum, et terra nova. Quæ quidem non alia condenda sunt, sed haec ipsa renovantur. Coelum igitur et terra transit, et erit: quoniam ab ea quam nunc habet specie per ignem tergitur, et tamen in sua semper natura servatur. Unde per Psalmistam dicitur: Mutabis ea et mutabuntur (Psal. ci, 27). Quamquidem ultimam commutationem suam ipsis nobis nunc vicissitudinibus nuntiant, quibus nostris usibus indesinenter alternant. Nam terra a sua specie hiemali ariditate deficit, humore vernali viridescit, Coelum quotidie caligine noctis obducitur, et diurna claritate renovatur. Hinc ergo fidelis quisque colligat. et interite haec, et tamen per innovationem refici, quae constat nunc assidue velut ex defectu reparari.