Latin
Part 2, Book 6, Chapter 65
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.65
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXVII, num. 29.) Ante incarnationem Domini in Testamento veteri adorasse homo angelum legitur, nec tamen adorasse prohibetur; sed post Mediatoris adventum, cum se Joannes adoranto angelo prostravisset, prohibetur. Quid est hoc quod prius æquanimiter concedebant adorari, post ab homine adorari argeli recusant, nisi quod prius hominem carnalibus corruptionibus deditum, nec ab eisdem carnalibus corruptionibus redemptum, quo abjectiorem noverant, justius contemnebant; postmodum vero humanam naturam eo jam substratam habere non poterant, quo hanc in auctore suo etiam super semetipsos ductam videbant? Neque enim debebat jam in membris subjecta despici quae in ipso membrorum capite meruit prælata vcnerari.