Latin
Part 2, Book 6, Chapter 64
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.64
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. 11 in Ezech. ,hom. 2, num. 15.) Civitas sancta Jerusalem quam inhabitat Deus, ex angelica simul et humana natura perficitur; per hoc quod angelica creatura sursum est, et humana adhuc deorsum, potest per latitudinem et altitudinem civitatis haec utraque creatura signari, quoniam ista adhuc in imis degit, illa vero in sublimibus permanet. Sed latitudo et altitudo aequalia sunt, quoniam humilitas hominum ad aequalitatem quandoque perducitur angelorum. Unde scriptum est: Non nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cœlo (Matth. xxn, 30). Unde etiam per Joannem dicitur: Mensura hominis quæ est angeli. Quia usque ad illam altitudinem glorie homo perducitur, in qua se solidatos angeli laetantur. Latitudo ergo civitatis tanta est quanta altitudo, quoniam electi qui quo qui modo laborant in imis quandoquo non erunt inaequales illis spiritibus beatissimis.