Latin
Part 2, Book 6, Chapter 67
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.67
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxv, num. 23; lib. v. num. 35.) Cum omnipotens Deus ad poenitentiam tempus idulget, et humana malitia ad usum suae iniquitatis intorquet, nimirum justo judicio augeri culpa permittitur, ut ad feriendum altius quandoque cumuletur. Hinc de quibusdam Paulus apostolus dicit: Ut impleant peccata sua semper (I Thess. II, 16). Hinc David ait: Appone iniquitatem super iniquitatem ipsorum I. et non intreat in justitiam tuam (Psal. LXVIII, 28). Quia sicut scriptum est: Dominus patiens redditor est (Eccli. v, 4; . Sæpe dia tolerat quos in perpetuum damnat, ut et justorum mundius vita purgetur, et ut considerantibus insinuet ad quod eos judicium servat. Nonnunquam vero concitepcrcutit, et eorum interitu innocenlium corda confirmans, innocentium pusillanimitati consolando concurrit, et etiam ostendit quoniam multa mala non deserit. Si enim nunc omnes mala agentes percuteret, extremum jam judicium quibus exhiberet; Si autem nullum omnino percuteret, quis res Deum humanas curare crederet?