Latin
Part 2, Book 6, Chapter 68
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.68-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. Pastor. part. III, c. 25; Matth. 25.) Omnes qui cum praedicare digne valeant, prae nimia tamen et immoderata humilitate formidantes refugiunt, divinas contra se sententias terribiliter audiant, quatenus ab eorum cordibus timorem timor expellat. Audiant quod talentum qui erogare noluit, cum sententia damnationis amisit. Audiant quod Paulus eo se a proximorum sanguine mundum credidit, quo feriendis eorum vitiis non pepercit, dicens: Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium, non enim subter fugi, quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei (Act. xx, 26). Audiant quod Isaia, quia verbi Dei ministerio tacuit, illustratus superno lumine magna voce poenitentiae seipsum reprehendit, dicens; Væ mihi, quia tacui (Isa. VI, 5). Audiant quod Ddvid hoc Deo pro munere obtulit, quod prædicationis gratiam quam acceperat non ubscondit, dicens: Ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu cognovisti: justitiam tuam non abscondi in corde mco, veritatem tuam, et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX. 10, 11). Audiant quodSponsis colloquio ad sponsam dicitur: Quæ habitas in hortis: amici auscultant te: fac me audire vocem tuam (Cant. v n, 13). Ecclesia quippe in hortis habitat, quae ad viriditatem intimam exculta piantaria virtutum servat. cujus vocem amicos auscultare est clectos quosque verbum prædicationis illius desiderare. Quam videlicet vocem Sponsus audiro desiderat, quoniam ad prædicationem ejus per electorum suorum animas anhelat. Voce quippe angeli Joannes admonetur, dicens: Qui audit dicat: Veni. Cui enim jam vox Dei vocantis efficitur in corde necesse est ut proximo per praedicationis officium erumpat in voce, et idcirco alium vocet quoniam ipse jam vocatus est. l'iimirum enim cui se vox inlerna insinuat, illuc ctiam clamando alios quo ipse rapitur debet traherc, ne clausas fores etiam vocatus inveniat, si vocanti vacuus appropinquat.