Latin
Part 2, Book 6, Chapter 7
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.7-11
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job. lib. IX, num. 35.) Ex electorum vita nuoc et labore cognoscere possumus, si emendari, dum tempus est, nolumus, quanta post animadversione feriamur. Electos quippe Dei cernimus, et pia agere et crudelia multa tolerare Electo rum quippe est hic conteri, ut ad praemia debeant æternæ hæreditatis erudiri. Electorum est hic flagella percipere. quibus servatur de æternitate gaudere. Hinc ad Joannem dicitur: Ego quos amo arguo et castigo (Apoc. III). Hinc Petrus ait: Tempus est, ut incipiat judicium a domo Dei. Ubi mox admirando subjunxit: Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Hinc ergo colligitur districtus Judex quanta feriat illic districtione quos reprobat, si hic sic cruciat quos amat.