Latin
Part 2, Book 6, Chapter 7
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.7-6
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. I, in Ezech. ,homil. III, num. 17.) Electi Dei ad ea quæ reliquerunt nullo jam appetitu respiciunt, sed in æternis quae appetunt suae mentis contemptatione semper intendunt. Unde et magrnus ille prædicator dicebat quod usque ad tertii coeli secreta volaverat. Unum vero quæ retro oblitus, in ea quæ sunt ante, extendens me, sequor ad palmam supernæ vocationis. Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia: quoniam et illa pergentes invenimus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Paulus igitur in anteriora extentus, eorum quae retro sunt oblitus fuerat, quia temporalia despiciens sola quae sunt aeterna requirebat.