Latin
Part 2, Book 6, Chapter 7
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIII, num. 26.) De Abel sanguine dixit Dominusad Cain: Vox Sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. lpse quoque qui sumitur sanguis redemptionis,clamor est nostri Redemptoris. Unae etiam Paulus dicit: Et sanguinem aspersiona melius loquentem quam Abel (Genes. II, 10). Sanguis quippe Jesu melius loquitur quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricidae fratris petiit, sanguis autem Domini vitam persecutoribus impetravit. Unde Uttum est ut Redemptoris nostri sanguinem quem persecutores sævientes fuderunt postmodum credentes lamberent, eumque Dei Filium esse praedicarent.