Latin
Part 2, Book 6, Chapter 6
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. pastor. part. in, cap. 12.) Omnes quos Dominus in hoc flagellat tempore, eo se debent Dei filios sentire, quo illos castigant flagellat disciplinae. Nisi enim correctis haereditatem dare disponeret, eos erudire per molestias non curaret Hinc namque Domiuus ad Joannem per angelum dicit: Ego quos amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19). Hinc rursum scriptum est: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini,neque fatigeris,cum ab eo argueris: quem enim diligit Dominus corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 10). Hinc Psalmista ait: Multæ tribulationes iustorum (Psal. XXXIII. 20). Hinc beatus quoque Job in dolore exclamans, ait: Si justus fuero, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Job x, 15). Considerare etiam debemus pro percipiendis haereditatibus terrenis, quam dura carnales filios disciplinæ flagella castigent. Quæ ergo nobis divinæ correptionis pœna gravis est, perquam et nunquam amittenda hæreditas percipitur, et semper mansura supplicia vitantur? Hinc etenim Paulus ait: Patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores, et reverebnmur eos; nonne multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntalem suam erudiebant nos,hic autem ad id quod utile est, in recipiendo sanctificationem ejus. Quos ergo Dominus flagellat, sollicite patientiæ virtutem studeant srrvare: incessanter enim quanta Redemptor noster ab his quos creaverat pertulit mala debent considerare: quod tot abjecta conviciorum probra sustinuit. quod de manu hostis antiqui captivorum animas quotidie rapiens, insultantium alapas accepit; quod aqua nos salutis diluens, a perfidorum sputis faciem non abscondit; quod vocatione sua nos ab alternis supliciis liberans, tacitus flagella toleravit; quod inter angelorum cboros nobis perennes honores tribuens, colaphos pertulit; quoda peccatorum nos punctionibus salvans, spinis caput supponere non recusavit; quod æterna dulcedine nos inebrians, in siti sua fellis ama itudinem aceepit; quod qui pro nobis Patrem, quamvis divinitate esset æqualis, adoravit, sub irrisione adoratus tacuit; quod vitam mortuis praeparans, usque ad mortem ipse vita pervenit. Curitaque asperum creditur ut homo toteret Deo flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis? Aut quis sanæ intelligentiæ de percussione sua ingratus existat, si hinc ipse sine flagello non exiit qui sine peccato vixit?