Latin
Part 2, Book 6, Chapter 8
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.8
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XI V, num. 21.) Nonpotest in hac vita posito homini tentatio deesse peccati. Sed aliud est peccato tentanti resistere, aliud est dominanti servire. Hujus quippe peccati dominium et regnum a discipulorum cordibus repellebat Aposto- Ius, cum dicebat: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Non enim ait non sit, sed non regnet, quia non esse non potest, non autem regnare in cordibus bonorum potest.