Latin
Part 2, Book 6, Chapter 8
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XVII, num. 42.) Summi prædicatores Ecclesiæ, super quos in cœlestibus crescens universa spiritualis fabricae strectura surgit, columnae vocantur, sicut Apocalypsis Joannis teslatur, dicens: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. Quisquis enim in Dei opere recta intentione firmatur, columna in structura tabricae spiritualis erigitur, ut in hoc templo, quod est Kcclesia, positus, et utilitati sit et decori. De hujusmodi columnis loquitur Apostolus, dicens: Petrus, et Jacobus, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi (Gal. u, 9).